- LAWENBURGUM vulgo LAWENBURG
- LAWENBURGUM, vulgo LAWENBURGopp. Saxoniae inf. ad Albim, sub proprio Duce, ex fam. Sax. cuius auctor Ioh. fuit, Alberti I. qui Saxonicum, sicut huius frater Henr. Anhaltinum ramum, orsus est. Frater Ioh. fuit Albertus II. Elect. Saxoniae, Mortuus A. C. 1297. Ex Ioh. Posteris Ericus V. fil. Erici IV. alterâ agnatorum lintâ Electorali Exstinctâ, sibi conferri dignitatem petiit, sed uti antea A. C. 1414. Sigismundus Imp. ei tantum Ducatûs Lauvenburgici feudum contulerat, ita postea in collatione huius axiomatis non eum solum, sed et agnatos Anhaltinos omnes praeterivit, titulo Electorali in Misnicam familiam translato. Erico huic, absque prole A. C. 1435. Exstincto, successit frater Bernhardus, pater Ioh. cui fil. Magnus I. successit. Hic primus titulo Electoris, quem Maiores a tempore translati Electoratûs retinebant, abstinuisle dicitur: pater Francisci I. qui in Monasteriensibus Anabaptistis compescendis olim nomen adeptus, dem um A. C. 1578. ob senium Francisco II. fil. regimen tradidit. Hic in Belgio A. C. 1579. operam militarem Alex. Farnesio addixit, Defunctus A. C. 1619. Ex eius filiis Franciscus Albertus, Gustavo Adolpho Sueciae Regi in praelio Lutzensi praesto fuit, Iulius vero Henr. Religionem Pontificiam amplexus est, ex Elisabetha Sophia Brandeburgica Francisci Erdmanni et Iulii Francisci pater. Vide Phil. Iac. Spener. Syllog. Geneal. Hist. in fam. Ascania. Distat urbs 7. leucis ab hamburgo in Ort. cum castro munito, in conf. Duc. Luneburgensis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.